CAPVT XIII.
Tertium suppositum confirmatur, & esse sanguinis circuitum
ex tertio supposito.

HActenus de copia pertranseuntis sanguinis per cor, & pulmones, in centro corporis, & similiter ab arteriis in venas inhabitu corporis. Restat, vt, quomodo per venas ab extremitatibus, ad cor, retro san-

---p.55---

guis permeat, & quomodo venae sint vasa deferentia solum sanguine, ab extremitatibus ad centrum, explicemus: quo facto, tria illa proposita fundamenta, pro circuitu sanguinis fore aperta, vera, stabilia, ad fidem sufficienter faciendam existimamus.
    Hoc autem ex valuulis, quae in ipsis venarum cauitatibus reperiuntur, & ex illarum vsu, & ocularibus experimentis, satis erit apertum.
    Clarissimus Hieronym. Fabr. ab Aq. pendent: peritissimus Anatomicus & venerabilis senex, vel vt voluit Doctiss. Riolanus Iac. Siluius, primus in venis membraneas valuulas delineauit figura sigmoides, vel semilunares portiunculas tunicae interioris vena um<venarum?> eminentes tenuissimas. Sitae sunt distantibus in locis vario modo in variis hominibus ad venae latera connatae, sursum, versus venarum radices spectantes, & in mediam capacitatem venae, ambae (vt plurimum enim duae sunt) inuicem respicientes, atque se inuicem contingentes, & in extremitatibus ita cohaerere, copulari aptae: vt si quid e radice venarum in ramos vel e maioribus in minores permearet, omnino impediant, & ita sitae: vt sequentium cornua praecedentium conuexae medium (& sic alternatis vicibus) respiciant.
    Harum valuularum vsum rectum inuentor non est assecutus, nec alii addiderunt: non est enim ne pondere deorsum sanguis in inferiora totus ruat: Sunt namque in iugularibus deorsum spectantes, & sanguinem sursum prohibentes fieri, & non vbique sursum spectantes, sed semper versus radices venarum & vbique versus cordis locum: Ego, vt alli etiam, aliquando in emulgentibus reperi, & Ramis misenterii versus venam cauam & portam spectantes: adde<?> insuper, quod in arteriis nullae sunt, & notare licet, quod canes, & boues omnes habent valuulas in diuisione cruralium venarum, ad principium ossis sacri, vel in ramis illis prope coxendicem, in quibus nil tale timendum propter erectam staturam.
    Nec ob metum Apoplexiae (vt alii dicunt) sunt in iugularibus valuulae, quia materia in somno potius per arterias soporales influere incaput apta esset.
    Nec vt sanguis in diuaricationibus subsistat, in ramos exiles, & non totus in magis apertos, & capaces irrueret: positae enim sunt vbi nullae diuaricationes, licet frequentiores conspici fateor, vbi diuaricationes sunt.
    Nec vt motus sanguinis a centro corporis retardetur solum (tarde

---p.56---

enim satis sua sponte, e maioribus in minores ramulas intrudi, e massa & sonte separari, aut e locis calidioribus in frigidiora migrate; verisimilius est) Sed omnino valuulae factae sunt, ne a venis magnis in minores moueretur sanguis & sic illas dilaceraret, aut variocosas efficeret, neue a centro corporis in extrema: sed potius ab extremitatibus ad cetrum progrederetur, ita huic motui valuulae tenues facile recluduntur, cotta ium omnino supprimunt, & sic positae & ordinatae vt si quid per cornua superiorum minus prohiberetur transitu, sed quasi per rimas elaberetur conuexitas subsequentium transuersim posita exciperet, & sisteret ne vlterius transiret.
    Ego illud saepissime in dessectione venarum expertus sum, si a radice venarum initio facto, versus exiles venarum ramos Spicillum mitterem (quando potuerim artificio) ob impedimentum valuularum longius impellere, non potuisse: contra vero forinsecus e ramulis radicem versus facillime, & pluribus in locis valuulae binae ad inuicem ita positae, & aptatae, vt ad amussim (dum eleuantur) in media venae cauitate cohaereant & vniantur, extremitatibus conuexis inuicem; vt neque visu, cernere, neque satis explorare rimulam aut coitum liceret, contra vero forinsecus intro immisso stylo cedunt, & (valuularum, quibus cursus fluminum inhibentur in morem) facillime reclinantur, vt motum sanguinis profectum a corde, & vena caua intercipiant, & ad amussim pluribus in locis eleuati inuicem dum clauduntur, omnino inhibeant & supprimant, & siue sursum ad caput, siue deorsum ad pedes, siue ad latera brachii sanguinem a corde moueri (ita sunt constitutae) vt nusquam sinant, sed motui omni sanguinis qui a maioribus venis auspicatus, in minores disinat, aduersentur & obsistant: ei vero qui a venis exilibus incipiens in maiores desinat, obsecundent liberamque & patentem viam expediant.
    Sed quo veritas haec apertius elucescat; ligetur brachium supra cubitum viuo homine, tanquam ad mittendum sanguinem A A per interualla apparebunt, praecipue in rusticis & varicosis, tanquam modi quidam & tubercula B. C. D D. E. F. non sulum vbi est diuaricatio E. F. sed etiam vbi nulla [C. D.] & isti nodi a valuulis fiunt. Hoc modo apparentibus in exteriori patte manus vel cubitisi a nodo inferius pollice vel digito comprimendo sanguinem, & de nodo illo siue valuula detraxeris] H. 2. figur.] videbis nullum (inhibente omnino valuula) subsequi posse & nebae portionem (H. O. secudae fig.) infra tuberculu

---p.57---

& digitum detractum, obliteratam, & tamen supra tuberculum vel valuulam, satis distentam [O. G.] immo si ita detractum sanguinem H. & venam inanitam retinueris & altera namu versus valuularum [O. [K. tertiae,] nulla vi cogi, aut impelli transvaluulam [O.] videbis; sed quanto maiori conatu, hoc feceris, videbis tanto magis ad valuulam [O. tertae] vel tuberculum [O. tertiae] venam turgentem distentam & tamen inferius vecuum esse [H. O. tertiae figurae.] <in the original edition the figures are at the end of the book, but they are at the end of this file.>
    Hoc, cum pluribus in locis experiri quis possit, apparet valuularum officium in venis idem esse cum sigmoidarum illarum trium, quae in orificio aortae & venae arteriosae fab efactae sunt, videlicet: vt ad amussim claudantur, ne retro sanguinem transeuntem remeare sinant.
    Praeterea ligato brachio vti prius A. A. & venis turgentibus, si infra tuberculum aliquod siue valuulam, venam firmaueris per aliquod spatium [L. quartae] & postea sanguinem sursum vsque supra valuulam [N.] d gito<digito?> [M.] compuleris, vacuam illam partem venae permanere videbis [L. N.] nec retro per valuulam regredi posse vt est [H. O. secundae] ablato vero digito [H.] cursus repleri ab inferioribus, & esse vt [D. C.] vt hinc sursum ab inferioribus ad superiora & ad cor sanguinem moueri in venis & non contrario modo plane constet. Et licet aliquibus in locis valuulae quae non ita ad amussim clauduntur, aut vbi vnica solum valuula est, transitum sanguinis a centro non videntur prorsus impedire; tamen vt plurimum ita apparet, vel saltem quod alicubi negligentius fieri visum est, illud ex subsequentium in ordine valuularu, vel frequentia vel diligentia vel alio modo videtur compensari, vt venae viae patentes & apertae sint regredienti sanguini ad cor, progrediente vero a corde omnino occluse. Notandum autem hoc insuper, ligato vt prius brachio & venis turgentibus, apparentibus nodis siue valuulis viuo homine, infra aliquam valuulam in loco vbi subsequentem inueneris; pollicem, qui venam firmet, applicueris; ne quod a manu sursum sanguinis progrediatur & digito deinde sanguinem ab illa venae portione, sursum supra valuulam [L. N.] exprime; vt ante dictum est: & ablato digito [L.] sinito rursus repleri ab inferioribus [vt D. C.] & rursus appresso pollice, identidem, surusum, exprime sanguinem [L. N. & H. O.] & hoc millies in breui tempore facito.
    Iam si rem supputaueris, quantum vna compressione, sursum, supra valuulam supponendo, & facta per numerum millenarium multipli-

---p.58---

catione, tantum sanguinis hoc modo per vnius venae partem, in non logo tempore transmissum reperies, vt de circuitu sanguinis, ab eius celeri motu, te<?> persuasissimum puto sentires.
    Sed ne hoc experimento naturae vim afferre dicas, in longe distantibus valuulis, illud si feceris, obseruando, ablato pollice, quam cito qua celeriter sanguis sursum percurrat, & venam ab inferiori parte repleat, illud ipsum exploratum tibi fore non dubito.

original picture of ligature, No.1&2

original picture of ligature, No.3&4


第14章に進む

前書きと校訂上の注記に戻る