CAPVT XVII.
Confirmatur sanguinis motus, & circuitus ex apparentibus in
Corde, & ex iis; quae ex dissectione Anato-
mica patent.
COr non in omnibus animalibus inuenio distinctam esse, & separatam particulam, alia enim (quasi dicas) plant-animalia cor non habent, quia quaedam animalia sunt frigidiora, exiguae corpulentiae, mollioris texture, similaris cuiusdam constitutionis, vt eru carum genus & Lumbricotum, & quae ex putredine oriuntur, non seruantia speciem, plurima, iis cor non est vt quibus implusore non opus sit, quo alimentu in extrema deferatur, corpus enim conatum & vnum absque membris indistinctum, h. bent<habent?>, sic vt contractione, & relatione totius corporis, intro sumant & expellant, moueant & remoueant alimentum. Plant animalia dicta Ostrea, Mytili, Spong que<?> & Zoophytorum genera omnia, cor non habent, pro corde enim toto copore vtuntur, & quasi totum cor, huiusmodi animal est.
In plurimis & pene omnibus infectorum generibus, propter corpu lentiae exiguitatem discernere non possumus recte; attamen in apibus, muscis, crabronibus, & huiusmodi (aliquando ope perspicilli) licet, pulsans quiddam intueri: etiam in pediculis, quibus transitus alimenti per intestina (cum translucidum sit animal) quasi maculam nigram cernere. insuper clare poteris multiplicantis illius specilli ope: sed in exanguibus & frigidioribus quibusdam, vt cochleis, conshis, squillis, crustatis, his omnibus inest pulsans particula, (quasi vesicula quaedam vel auricula sine corde) rarius vero contractionem & pulsum suum faciens, & quem non nisi aestate, aut calidiori tempestate discernere liceat.
In his ita se habet ista particula; impulsu aliquo opus est ad alimenti distributionem propter parium organicam vatietatem aut densitatem substantiae: sed iarius fiunt pulsationes, & quoandoque non omnino, ob frigiditatem, prout conueniens illis est, quae dubiae sunt naturae, ita vt
---p.65---
quandoque viuere, emori, videantur, & quandoque vita animalis agere quandoque plantae. Quod etiam insectis videtur contingere (cum hyeme latent, & quasi mortua occultantur) vel plantae vitam tantummodo agant; sed an idem etiam quibusdam sanguinis animalibus accidat, vt ranis, testudinibus, serpentibus, hirundinibus, non iniuria dubitare licet.
In animalibus vero maioribus, calidioribus, vt pote sanguineis impulsore alimet, & cum vi forsan maiori, opus est: proinde vti piscibus, sepenibus, lacertulis, testudinibus, ranis & huiusmodi aliis, tum auricula, tum cordis ventriculus vnus, vnde & verissimum illud (Aristot. de partibus animal. 3.) quod nullum sanguineum animal careat corde, quo impulsore validiora & robustiora, non solum ab auricula agitetur alimentum, sed lingius & celerius protrudatur.
Quin in adhuc maioribus, calidioribus & perfectioribus animalib. vtpote plurimo feruentiori & spirituoso sanguine abundatibus quo protrud tur<protrudatur?>, fortius, celerius, & impetu maiori propter corporis magnitudinem, aut habitus densitatem, alimentum, in his robustum cor magis & carnosius desideratur.
Et insuper, quia perfectioribus, perfectiori opus alimento, & veriori calore natiuo, vt alimentum concoquatur & vlteriorem perfectionem nanciscatur, illis animalibus pulmones habe e<?> & alterum vetriculum, qui per ipsos pulmones alimentum trudat, conueniebat.
Sic quibuscuque insunt pulmones, vbi duo ventriculi
cordis dexter & sinister, & vbicunque dexter ibi sinister quoque inest, non e contra vbi siniste. ibi dexter quoque (sinistrum voco ventriculum vsu, non situ, distinctum videlicet, qui sanguinem in totum co pus<corpus?> diffundat no in pulmones solum) hinc sinister ventriculus per se cor efficere videtur, & in medio situs scrobiculis altioribus ita insculptus & maiori diligetia fabrefautus est, vt cor sinistri ventricui gratia factum videatur: & dexter ventriculus quasi famuletur sinistro, nec ad conum eius pertingit, & tenuiori triplo pariete est, & quasi articulationem quandam (vt Arist.) supra sinistrum habeat. Maiori capacitate vero vtpote, qui non solum sinistro materiam, sed & pulmonibus alimentum praebeat.
Notandum vero, quod in Embryone aliter se habent ista, & non tata differentia sit ventriculorum, sed tanquam in nuce nuclei gemelli, aequaliter pene se habent, & dextri conus ad sinistri summitatem pertingit, vt cor in his (taquam duplici apice) in cono sit, & haeo<haec?> quoniam
---p.66---
in his (vt dixi) dum sanguis non transit per pulmones, vtique de dextro cordis sinu in sinistrum. Ambo per foramen ouale, & transitum arteriosum, vt dictum est, idem officium traducendi sanguinem e vena caua in arteriam magnam, pariter praestant, & in vniuersum corpus impellunt equaliter, vnde aequalis constitutio. Cum vero pulmones vsui esse, & vniones dictas occludi, sit tempestiuum, tum haec differentia ventriculorum incipit in robore, & reliquis esse; quia dexter duntaxat per pulmones, sinister per totum corpus impellit.
Vltra haec etiam in corde lacertuli (vt ita dicam)
siue cornosae virgulae, & fibrosi nexus plurimi (quos Aristot. lib. de respirat. & de partibus animaliu 3. neruos vocat) qui partim saparatim diuerso modo tenduntur; partim in parietibus & mediastino (altis factis scrobiculis) sulcatim reconditi tanquam musculi quidam parui. Qui ad robustiorem, & ad validiorem impulsum sanguinis, & constrictionem cordis quasi succeturiati sunt, & superadditi cordi, & ad vlteriorem expulsionem sanguinis auxiliares, & vt (tanquam in nauifunium diligens & artificiosus apparatus) corde vndiquaque se contrahente, vndique adiumento forent; & sanguinem plenius & validius e ventriculis expellerent.
Hoc autem manifestum eo, quod quibusdam animalibus sint, quibusdam minime, & omnibus quibus sunt, illis plures & fortiores, sinistro, quam dextro, & quibusdam animalibus, in sinistro sunt, dextro vero nequaquam, & in hominum genere, plures & in sinistro quam dextro ventriculo & plures in ventriculis quam auriculis, & aliquibus in auriculis quasi nulli. In Torosis & musculosis agrestibus corporibus, & durioris habitus, plures; in tenellis corporibus foeminis pauciores.
In quibus animalibus ventriculi cordis intus leues; omnino absque fibris, lacertulis, neque scrobiculis fissi, (vt auibus minoribus pene omnibus, serpentibus, tanis, testudinibus, & huiusmodi, sic perdica, gallina, piscibus similiter maxiam ex parte) in his neq; nerui (siue fibrae dictae) neque valuulae tricuspides in ventriculis reperiuntur. Quibusdam animalibus dexter ventriculus intus leues est, sit ister vero fibrosos illos nexus habet, vt in ansere, Cygno, & auibus grauioribus. In his eade est ratio, quae in omnibus; cum spogiosi & rari & molles sint pulmones ad protrusionem sanguinis per ipsos, vim tantum non desiderari, proinde dextro ventriculo aut non sunt illae fibrae, aut pauciores, infirmiores, non ita carnosae, aut musculos aemulantes. Sinistri vero sunt & robustiores, & plures, & carnosiores, & musculosi, quia sinister ventriculus
---p.67---
maiori robore & vi opus habet, quo per vniuersum corpus longius sanguinem prosequi debuerat.
Et hinc etiam medium cordis possidet, & triplo crassiori pariete, & robustiore est sinister ventriculus dextro. Hinc omnia animalia, & inter homines similiter, quo densiori, duriori, & solidiori habitu sunt carnis, & quo magis carnosa, lacertosa habent extrema membra, & magis a corde distantia: eo fibrosum, magis crassum, robustum, & musculosum habent cor. Idque manifestum est, & necessarium. Quo contra rariori textura, molliori sunt habitu, & corpulentia minore, flaccidum magis mollius, & intus minus (aut non omnino) fibrosum & eneruatum cor gerunt.
Valuularum similiter sigmoidarum vsum considera: quae ideo factae, ne semel missus sanguis in cordis vetriculos regeratur, & in orificio arteriosae venae & aortae (dum sursum eleuatae, & inuicem coniunctae triquetram lineam, qualis ab hirundinum morsu relinquitur effingunt) quo arctius obseruatae, sanguinis refluxum arceant.
Tricuspides in introitu a vena caua, & arteria venosa initores, ne cum maxime impellit sanguis, retrolabatur, & ea de causa non insunt omnibus animalibus (vt dixi) neq; quibus insunt, eadem naturae solertia factae apparent, sed in aliis exactius, in aliis remissius & negligentius, vt claudantur pro maiori vel minori impulsione a ventriculorum constrictione facta: Ideo in sinistro ventriculo, vti ad maiorem impulsionem diligentior occlusio fiat: duo tantum sunt instar mitrae, vt exactissime claudantur & longe in conum per medium pertingentes (quae res imposuit forsan Aristoteli vt hunc ventriculum duplicem sectione per transuersum facta existimaret) similiter profecto ne retro in arteriam venosam labatur sanguis, & exinde robur sinistri venticuli exoluatur, in propellendo per vniuersum corpus, ideo valuulae istae mitrales mole, & robore, & exacta clausura, illas in dextro posita exuperant. Hinc etia necessario nullu cor sine vetriculo cospicitur cu lucanar & fons & proptuariu esse sanguinis debeat: Ide vero in cerebro ventriculu, vt patet in ansere & cygno, quoru cerebru cuniculi cerebro pene maginitudine aequatur. Cuniculi aute vetriculos, licet in cerebro habeat, anser tame no habet. Similiter vbicunq; cordis vetriculus vnus, vna auricula appedit, flaccida, cuticularis, intus caua, sanguine referta; vbi duo vetriculi, duae similiter auriculae. Cotra vero aliquib. auricula dutaxat inest
---p.68---
animalibus (non autem cordis ventriculus) vel saltem vesica auriculae analogon, vel vena ipsa in loco dilatata pulsum facit, vt videtur in crabronibus, & apibus, & aliis insectis, quae non solum pulsum habere, sed & respirationem in illa parte quam caudam nom nant<?>, experimen is<experimentis?> quibsda me posse demonstrare arbitror, (vnde ipsam elongare, & contrahere contingit modo frequentius, modo rarius, prout anhelosi magis videntur, & aere magis indigere) sed de his in tractatu de respiratione. Auriculas similiter pusare aptum est, sese contrahe e<contrahere?> (vt ante dixi) & sanguinem in ventriculos coniicere, vnde vbicunque est venticulus auricula necessaria non solum quod vulgo creditur, vt sit sanguinis receptaculum & promptuarium (quidem opus est pulsatione ad retinendu) sed motores primi sunt sanguinis auriculae, praesertim dextra, primum viuens, vltimum moriens (vt ante dictum est) quare necessaria, vt scilicet sanguinem in ventriculum subsetuiens infundat Qui vetriculus continuo (se ipsum contrahendo) iam ante in motu existente sanguinem commodius elidat, & violentius propellat, vt cum ludas pila a reuerberatione forius & longius percutiendo quam simplici er proiiciendo, impellere poteris. Quin etiam contra vulgarem opinionem, quia, neque cor, nequealiud quidquam seipsum distendere, sic potest, vt in seipsum attrahere sua diastole quicquam possit, nisi vt spogia vi prius compressa, dum redit ad constitutionem suam, sed omnem motum localem in animalibus primum fieri, & principium sumpsisse constat a contractione alicuius particulae: ideo a contractione auricularum coniicitur Sanguis in ventriculos vt ante patefeci, & inde a contractione ventriculorum proiicitur & transfertur.
Quae veritas de motu locali, & quod immediatum organum motiuum in omni motu, omnium animalium in quo spiritus motiuus (vt Arst. dicit libro de spiritu & alibi primo inest) sit contractile, & quemadmodum neuron a neuo<greek characters "neuron a neuo">, nuto, contraho dicatur. Et quod Aristot. musculos cognouit, & non operam, omnem motum in animalibus retulit ad neruos siue ad contractile, & proinde illos lacertulos in corde neruos appellauit, si de motiuis organis animalium, & de musculorum fabrica ex obseruationibus nostris, quodoque demonstrare liceret, palam arbitrarer foret.
Quin institutum prosequentes, de auricularum vsu ad ventriculos implendos sanguine, vtante demonstratum est; contingit; quo magis densum, compactum cor, pariete crassiore, eo auriculae neruosiores &
---p.69---
magis musclosae ad impellendum & implendum, quibus contrariis tanquam vesica sanguinea, & membrana continens sanguinem apparet (vt in piscibus) (ibi enim tenuissima & adeo ampla est vesica, quae auriculae loco est, vt super ipsam cor immutare videatur) vt in quib. piscibus carnosior paulo illa vesica est, perbelle pulmones aemulari & ementiri videtur; vt Cyprino & Barborinea & aliis.
In aliquibus hominibus torosis videlicet, & duriores habitus dextra auriculam ita robustam, & cum lacertulis, & vario fibrarum contextu interius affabre concinnatam reperi, vt aliorum ventriculos robore videretur aequipollere, & mirabar sane in hominibus diuersis, quanta esset differentia.
Sed notandum, quod in foetu auriculae longe maiores, quam pro proportione, quia insunt, ante quam cor fiat, aursuam<?> functionem praestat (vt ante demonstratum est) & cordis ibi quasi officium saciunt<faciunt?>
Sed quae in formatione foetus obseruaui (& antea retuli, & Aristot. iu ouo confirmat) maximam huic rei fidem & lucem afferunt. Interea dum foetus, quasi vermiculus mollis, & (vt dicitur) in lacte est, inest solum punctum sanguineum, siue vesicula pulsans, & quasi vmbilicalis venae portio, in principio, vel basi dilatata: postea cum foetus delineatus, iam corpulentiam quandam duriorem habere incipit (ista vesica carnosior & robustior facta in auriculas (mutata constitutione) transit, super quas cordis corpus pullulare incipit, (nondum vllum officium faciens publicum) formato vero foetu, cum iam distincta ossa a carnibus sunt, & perfectum est animal, & motum habere sentitur, tum cor quoque, intus pulsans habetur, & (vt dixi) vtroque ventriculo sanguinem e vena caua in arteriam transfundit.
Sic natura perfecta & diuina nihil faciens frustra, nec cuipiam animali cor addidit, vbi non erat opus, neque priusquam esst eius vsus, fecit; sed iisdem gradibus in formatione cuiuscunque animalis, transiens per omnium animalium constitutiones (vt ita dicam) ouum, vermem, foetum perfectionem in singulis acquirit. In foetus formatione, multis obseruationibus haec alibi confirmanda sunt.
Deniq; non immerito Hippocrates in lib. de corde ipsm musculum nuncupauit, cum eadem actio, idem officium sit, videlicet seipsum contrahere, aliud mouere, nempe contentum sanguinem.
Insuper ex fibrarum constitutione motiuaque fabrica vt in musculis ipsis cordis actionem & vsum licet cernere, omnes Anatomici cum
---p.70---
Galeno annotarunt, cordis corpus vario fibrarum ductu videlicet recto, transuerso obliquo fabre factum esse, at in corde elixo, aliter se habere deprehenditur fibrarum structura. Omnes enim fibrae in parietib. & septo circulares sunt, qua'es in sphinctere, ille vero quae sunt in lacertulis, secundum longitudinem obliquae, porrectae: sic fit dum omnes fibrae simul contractae sint, vt contingat, & conu ad Basin a lacertulis adductum esse, & parietes in oebe circumclusa, & cor vndiq; contractu esse & ventriculos coarctari, & proinde, cu ipsius actio sit cotractio, fuct onem<functionem?> eius esse sanguinem in arterias protrudere existimandum est.
Nec minus Aristoteli de principatu cordis aslentiendum, an a cerebro motum & sensum accipiat? an a iecore sanguinem? an sit pincipium venarum, & sanguinis & huiusmodi? cum qui ipsum redarguere conantur, illud principale argumentum omittunt, aut non intelligunt, quod cor nempe primum subsistens sit, & habeat in se sanguinem, vitam, sensum, motu, antequam aut cerebrum aut iecur facta erant, vel plane distincta apparuerant, vel saltem vllam functionem edere potuerant. Et suis propriis organis ad motum fabricatis, cor, tanquam animal quoddam internum antiquius consistit. Quo primo facto, ab ipso postea fieri, nutriri, conseruari, perfici, totum animal, tanquam huius opus & domicilium, natura voluisset: & cor (tanquam in republ. princeps) penes quem primum & summum imperium vbique gubernans sit. A quo tanquam ab origine in animali, & a fundamento omnis potestas deriuetur, & dependeat.
At amplius circa arterias plurima similiter veritatem hanc illustrant & confirmant, cur arteria venosa non pulsat, cum numeretur inter arterias? aut cur in vena arteriosa pulsus sentitur? quia pulsus arteriarum sanguinis impulsio est.
Cur arteriae in suae tunicae crassitie, & robore tantu a venis differant, quia sustinent impetum inpellentis cordis, & prorumpentis sanguinis.
Hinc cum natura perfecta nihil facit frustra, & in omnibus est sufficiens quanto arteriae propinquiores cordi sunt, tanto magis a venis inconstitutione differunt, & robustiores sunt, & ligamentosae magis; in vltimis vero disseminationibus ipsarum, vt manu, pede, cerebro, mesenterio, spermaticis ita constitutione similes sunt, vt oculari tunicarum inspectione, alterum ab altero, internoscere difficile sit. Hoc autem iustis de causis sic se habet, nam quo longius arteriae distant a corde, eo minore multo, vi, ab ictu cordis per multum spacium refracto, percel-
---p.71---
luntur. Adde quod cordis impulsus, cum in omnibus arteriarum truncis, & ramulis sufficiens sanguini esse debuerat, ad diuisiones singulas, quisi partitus imminuitur.
Adeo vt vltimae diuisiones capillares, arteriosae videantur venae non solum constitutione, sed & officio, cum sensibilem pulsum, aut nullum, aut non semper edunt, & nisi cum pulsat cor vehementius, aut arteriola in quauis particula dilatata; aut aperta magis sit. Inde fit vt in dentibus quandoque & tuberculis, quandoque in digitis sentire pulsum, quandoq; non possimus. Vnde pueros, quibus pulsus semper sunt celeres & frequente, hoc vno signo febricitare certo obseruauerim, & similiter in tenellis & delicatulis; ex compressione digitorum, quando febris in vigore esset, fabile pulsu digitorum percipere potuerim.
Ex altera parte, quando cor languidius pulsat, non solum, non in digitis, sed nec in carpo, aut temporibus pulsum sentire contigit, vt in Lypothimia & hystericis symptomatib. & asphyxia, debiliorib. morituris.
Hic ne decipiantur, monendi Chyrurgi, que<?> in amputatione mebrorum & tumorum carnosorum excisione, & vulneribus; sanguis cum vi prosiliens semper exit ab arteria, non autem semper cum saltu, quia exiles arteriae non pulsant, praesertim si ligatura compressae fuerint.
Praeterea cur vena arterisa non solum arteriae constitutionem, & tunicam habeat, sed cur tam multum in crassitie tunicae non differat a venis, quam aorta, ratio eadem, maiorem a sinistro ventriculo impulsum sustinet aorta, quam illa a dextro & tanto molliori tunicarum constitutione, quam aorta est, quanto dexter ventriculus cordis & pariete, & carne sinistro infi mior<?>, quanto pulmones in textura, & mollitie, ab habitu corporis & carnis recedunt, tantum differt venae arteriosae tunica, ab illa, quae aorteae. Et semper haec omnia vbique proporotionem serunat, & in hominibus quanto magis torofi, musculosi, & fibrosum magis; tanto & auriculas, & arterias proportionabiliter in omnibus respondentes crassitie, robore habent.
Hinc quibus animalibus leues ventriculi cordis intus sunt, absque villis, aut valuulis, pariete tenuiore, vt piscibus, auibus, serpentibus, & quam plurimis generibus animalium, in illis arteriae parum aut nihil a venis differunt in tunicarum crassitie.
Amplius cur pulmones tam ampla habent vasa, venam & arteriam, (vt truncus arteriae venosae excedat vtroque ramos, crurales, &
---p.72---
iugulares & cur tanti referti sunt sanguine, vt experientiam & autopsiam scimus (monitu Aristot. non decepti inspectione eorum quos dissectis detraximus animalibus, quoru sanguis totus effluxerit) causa est, quia inpulmonibus & corde promptuarium fons & thesaurus sanguinis, & officina perfectionis est.
Cur similiter arteriam venosam, & sinistrum ventriculum abundare videmus (in Anatomica dissectione) tanta copia sanguinis, & eiusdem quidem, quo dexter ventriculus, & vena arteriosa replentur, similiter nigricantis & grumescentis. Quoniam illinc huc continenter peragrat pulmones sanguis.
Cur denique vena arteriosa dicta, vulgo constitutionem arteriae; arteria venosa venae habeant. Quia reuera, & officio & constitutione & omnibus illa arteria, haec vena sir, contra quam vulgo creditur. Et cur vena arteriosa tam amplum habet orificium quia plus multi defert quam alendis pulmonibus sit necessarium.
Haec omnia phaenomena inter dissecandum obseruanda, & plurima alia, si recte perpensa fuerint, ante dictam veritatem videntur luculenter illustrare & plane confirmare, simulque vulgaribus opinionibus aduersari: cum quam ob causam ita constituta sint, & facta haec omnia difficile cuiquam admodum sit, (nisi quo nos modo) explicare.
FINIS.