CAPVT II.
Ex viuorum dissectione, qualis sit Cordu motus.
PRimum itaque in Cordibus, omnium adhuc viuentium animalium aperto pecto e,<?> & dissecta capsula, quae cor immediate circucludit obseruare licet. Coraliquando mouere, aliquando qoiescere<?>, & esse tempu in quo mouetur, & in quo motu destituitur.
Haec manifestiora in cordibus frigidorum animalium, vt bufone, serpentibus, ranis, cochleis, gammaris, crustatis conchis, squillis<?> &
---p.22---
pisciculis omnibus: Fiunt etiam omnia manifestiora in cordibus aliorum, vt canis, porci, si eo vsque attente obseruaueris quoad emori cor, & languidius moueri, & quasi extingui incipiat; tum etenim tardiores, & tariores ipsius motus fieri, & longiores quietes, cernere aperte, & clare poteris, & motus qualis sit, & quomodo fiat, commodius intueri, & diiudicare licet. In quiete, vt in norte cor laxum, flaccidum, eneruatum, inclinatum quasi iacet.
In motu, & eo quo mouetur, tempore tria prae caeteris animaduertenda.
I. Quod erigitur cor, & in mucronem se sursum eleuat, sic vtillo tempore ferire pectus, & foris sentitipulsatio possit.
II. Vndique contrahi, magis vero secundum latera, ita, vti minoris magnitudinis, & longiusculum, & collectum appareat. Cor anguillae exemptum, & super tabulam aut manum positum hoc facit manifestueque<?> etiam apparet in corde pisciculorum, & illis frigidioribus animalibus, quibus cor c<?> oniforme, aut longiusculum est.
III. Comprehensum manu cor eo quo mouetur tempore, duriusculum fieri, a tentione autem illa durities est, quemadmodum si quis lacertos in cubi<?> tu manu comprehendens, dum mouent digitos, illos tendi, & magis renitentes fieri percipiat.
IV. Notandum insuper in piscibus, & frigidioribus sanguineis animalibus, vt serpentibus, ranis, &c.illo tempore, quo mouetur cor albidioris coloris esse, cum quiescit a motu caloris sanguinei saturum cerni.
Ex his mihi videbatur manifestum; Motum cordis esse tentionem quandam ex omni parte, & secundum ductum omnium fibrarum, & constrictionem vndique, quoniam erigi, vigorari, minorari, & durescere in omni motu videtur, ipsiusque motum esse, qualem musculoru, dum contractio fit secundum ductum partium neruosarum, & fibrarum, musculi enim cum mouentur, & in actu sunt vigorantur, tenduntur, ex mollibus durisiunt[?], attoluntur, incrassantur, & similiter Cor.
Et quibus obseruatis rationi consentaneum est, Cor eo quo mouetur tempore, & vndique constringitur, & secundum parietes incrassescit: secundum ventriculos coarctari, & contentum sanguinem piotrudere, quod ex quarta obseruatione satis patet, cum in ipsa tensione sua, propterea quod sanguinem in se prius contentum expresserit, albescit, & denuo in laxatione, & quiete, subingrediente de nouo sanguine
---p.23---
in ventriculum, redit color purpureus, & sanguineus cordi. Verum nemo amplius dubitatepoterit<?>, cum vsque in ventriculi cauitatem inflicto vulnere, singulis motibus, siue pulsationibus cordis in ipsa tesione prosilire cum impetu foras contentum sanguinem viderit.
Simul itaque haec, & eodem tempore contingunt, tensio cordis, mucronis erectio, pulsus, qui forinsecus sentitur ex allusione eius ad pectus, parietum incrassatio & contenti sanguinis protrusio cum impetu a constrictione ventriculorum.
Hinc contrarium vulgariter receptis opinionibus, apparet, cum eo tempore, quo cor pectus ferit, & pulsus foris sentitur; vna cor distendi secundum ventriculos; & repleri sanguine putetur, quanquam contra rem se habere intelligas, videlicet cor dum contrahitur inaniri. Vnde qui motus vulgo cordis Diastole existimatur, reuera Systole est. Et similiter motus proprius cordis; Diastole non est, sed Systole, neque in Diastole vigoratur cor, sed in Systole, tum enim tenditur, mouetur, vigoratur.
Neque omnino admittendum illud; tametsi diuini Vesalii adducto exemplo confirmatum; De vimineo circulo scilicet ex multis iuncis pyramidatim iunctis, cor secundum fibras rectas tantum moueri; Et sic dum apex ad basin appropinquat, latera in orbem distendi, & cauitates dilatari, & ventriculos cucurbitulae formam acquirere, & sanguinem introsumere, nam secundum omnem quem habet ductum fibrarum, cor eodem tempore tenditur, constringitur, & potius incrassari, & dilatari parietes, & substantiam, quam ventriculos; dum tenduntur fibrae a cono ad basim, & cor vna ad basin trahunt, non in oi<?> bem lareia cordis inclinarent, sed potius contrarium, vti omnis fibrain citculari positione dum contrahitur versus rectitudinem. Et sicut omnes musculorum fibrae, dum contrahuntur & in longitudine abbreuiantur, ita secundum latera distenduntur, & eodem modo quo in musculorum ventribus incrassantur. adde, quod non solum in motu cordis per directionem, & incrassationem parietum contingit ventriculos coarctari, sed vlterius eo quod fibrae illae siue<?> lacertuli, in quibus solum fibrae recte (in pariete enim omnes sunt circulares) ab Aristotele Nerui dictae, quae vatio in ventriculis cordis maiorum animalium, dum vna contrahuntur, admirabili apparatu, omnia interiora latera veluti laqueo inuicem compelluntur, ad contentum sanguinem maiorirobore expellendum.
---p.24---
Neque verum est similiter, quod vulgo creditur, cor vllo suo motu, aut distentione sanguinem in ventriculis attrahere, dum enim mouetur, & tenditur, expellit: dum laxatur, & concidit, recipit sanguinem eo modo, quo postea patebit.