---p.41---

CAPVT VIII.
De copia sanguinis transeuntis per cor e venis in arterias, & de
circulari motu sanguinis.

HVc vsque de transfusione sanguinis e venis in arterias, & de viis, per quas pertranseat, & quomodo ex pulsu cordis, transmittatur dispenset? de quibus, forsan sunt aliqui, qui, antea aut Galeni authoritate, aut Columbi, aliorumue rationibus adductis, aslentiri se dicant mihi; nunc vero, de copia & prouentu istius pertranseuntis sanguinis, quae restant, (licet valde digna consideratu) cum dixero; adeo noua sunt, & inaudita, vt non solum ex inuidia quorundam, metuam malum mihi, sed verear, ne habeam inimicos omnes himines tantum consuetudo, aut semel imbibita doctrina, altisque defixa radicibus, quasi altera natura, apud omnes valet, & antiquitatis veneranda suspicio cogit. Vtcumque iam iacta est alea, spesmea in amore veritatis, & doctorum animorum candore: Sane cum copia quanta fuerat, tam ex viuorum, experimenti causa, dissectione, & arteriarum apertione, disquisitione multimoda; tum ex ventriculorum cordis, & vasorum ingredientium & egredientium Symmetria, & magnitudine, (cum natura nihil facies frustra, tantam magnitudinem, proportionabiliter his vasibus frustra non tribuerit) tum ex concinno & diligenti valuularum & fibrarum artificio, reliquaque cordis fabrica, tum ex allis multis saepius mecum & serio considerassem, & animo diutius euoluissem: quanta scilicet esset copia transmissi sanguinis, quam breui tempore ea transmissio fieret, nec suppeditare ingesti alimetisuccum potuisse animaduerterim; quin venas inanitas, omnino exhaustas, & arterias, ex altera parte, nimia sanguinis intrusione, disruptas, haberemus, nisi sanguis aliquo ex arteriis denuo in venas remearet, & ad cordis dextrum ventriculum regrederetur.
    Coepi egomet mecum cogitare, an motionem quandam quasi in circulo haberet, quam postea veram esse reperi, & sanguinem e corde per arterias in habitum corporis, & omnes partes protrudi, & impelli, a sinistri cordis ventriculi pulsu, quemadmodum in pulmones per venam arteriosam a dextris; & rursus per venas in venam cauam, & vsque ad auriculam dextram remeari, quemadmodum ex pulmonibus

---p.42---

per arteriam dictam venosam, ad sinistrum ventriculum vt ante dictum est.
    Quem motum circularem eo pacto niminare licet, quo Aristoteles aerem & pluuiam circulate superiru motum aemulatus est. Terra enim madida a sole calefacta euaporat, vapores sursum elati condensant, condensati in pluuias rursum descendunt, terram madefaciunt & hoc pacto fiunt hic generationes & similiter tempestatum & meteororum ortus, a solis circulari motu, accessu, recessu.
    Sic verisimiliter cotingat in corpore, motu sanguinis, pates omnes sanguine calidiori perfecto, & vaporoso, spirituoso, (vt ita dicam) alimentatiuo, nutriri, foueri, vegetari: Contra in partibus sanguinem refrigerari, coagulari, & quasi effatum reddi, vnde ad principium, videlicet, Cor; tanquam ad fontem siue ad lares corporis, perfectionis recuperandae causa, reuertitur: ibi calore naturali, ptenti, feruido, tanquam vitae thesauro, denuo colliquatur, spiritibus, & (vt ita dicam) balsamo praegnans, inde rursus dispensatur, & haec omnia a motu & pulsu cordis dependere.
    Ita cor principium vitae & sol. Microcosmi (vt proportionabiliter sol Cor mundi appellari meretur) cuius virtute, & pulsus sanguis mouetur, perficitur, vegetatur, & a corruptione & grumefactione vindicatur: suum que officium nutriendo, fouendo, vegetando, toti corpori praestat Lariste familiaris, fundamentum vitae author omnium; sed de his conuenientius, cum de huiusmodi motus causa finali speclabimur.
    Hinc cum venae quaedam, & vasa deferentia sanguinem; duplex est genus ipsarum, caua, & Aorta, non ratione lateris (vt Aristoteles) sed officio, & non (vt vulgo constitutione (cum in multis animalibus (vt dixi) in tunicae crassitie, vena ab arteria non differat) sed munere & vsu distincta, vena & arteria ambae a veteribus venae non immerito dictae (vt Galenus annotauit) eo quod haec, videlicerarteria, vas est differens sanguinem, e corde in habitum corporis; illa sanguinem ab habitu rursus in cor; haec via a corde, ad cor vsque illa; illa continet sanguinem crudiorem, effoetum nutritioni iam redditum inidoneum, haec coctum, perfectum, alimentiuum.

---p.43---


戞俋復傊恑傓

慜彂偒偲峑掶忋偺拲婰偵栠傞