CAPVT X.
Primum suppositum de copia pertranseuntis sanguinis e venis in
arterias, & esse sanguinis circuitum ab obiectionibus vin-
decatur, & exprimentis vlterius confirmatur.

HActenus primum suppositum confirmatum est, siue res ad calculum reuocetur, siue ad experimenta, & autopsiam referatur. vide-

---p.47---

licet: quod sanguis pertranseat in arterias, maiori copia continue, quam ab alimento suppeditari possit, ita vt tota massa breui spatio illac pertranseunte, necesse sit, vt circuitus fiat, & sanguis regrediatur.
    Verum si quis hic dicat, quod magna copia possit pertransire & non necesse circuitum fieri, quin ab assumptis resarcire contingat, & exemplo esse lactis in mammis prouentus: vacca enim vna die lactis congios tres heminas alendo infantem, vnum vel duos, singulis diebus praebet, quas ab assumptis restitui manifestum est. Respo dendum, quod cor tantundem, vel amplius, vna hora, vel altera, computatione facta, remittere constet.
    Sin vero nondum persuasus, instaret, vsque dicendo, quodlicet dissecta arteria, quasi data & aperta via, praeter naturam contingat sanguinem cum inpetu effundi; non tamen ita contingere integro corpore & non dato exitu, & arteriis plenis, vel secundum naturam constitutis, tantam copiam pertransire, tam breui spatio, adeo, vt regressum fieri sit necesse. Respondendum, quod ex ante dicta computatione, subducta ratione, apparet, quantum cor repletum vlterius continer<?> in sua dilatatione quam in constrictione, tantundem (maiori ex parte) singulis pulsationibus emitti, & proinde in tanta copia, pertransire integro corpore, & secundum naturam constituto.
    Sed in serpetibus & piscibus quibusdam, ligando venas per aliquod spatium infra cor, videbis spatium inter ligaturam & cor valde cito inaniri, ita vt regredi sanguinem (nisi autopsiam neges) asserere necesse habeas. Posterius etia ide clare patebit in secundi suppositi cofirmatione.
    Haec omnia vno exemplo confirmantes, concludamus, quo fidem oculis propriis adhibere vnusquisque possit, si anguem viuum dessecuerit, videbit plus quam per integram horam cor placide, distincte, pulsare & sese tanquam vermem in constrictione (cum oblongum sit) secudum longitudinem contrahere, propellere; in Systole albidiori colore esse contra in Diastole; & reliqua pene omnia, quibus euidenter hanc veritatem cofirmatum iri diximus (hic enim omnia longiota & distinctiota magis sunt) sed hoc peculiariter & luce clarius meridiana experiri licet. Vena caua partem inferiore cordis subingreditur, exit arteria parte superiori, ia coprehensa, vena caua vel tenaculis, vel digito, & pollice, sanguinisq; cursu intercepto, per aliquod spatiu infra cor videbis

---p.48---

ex pulsu, statim pene inaniri illam partem intra digitos & cor, sanguine exhausto a cordis pulsu, statim coralbidiori<?> multo colore esse, etiam in dilatatione sua, & ob defectum sanguinis minus esse & languidius tandem pulsare, sic vt emori<?> denique videatur. Contra statim soluta vena, color & magnitudo redeunt cordi; postea si relinquas venam, & araterias similiter per aliquam distantiam a corde ligaueris, vel compresseris, videbis contra illas turgere, in parte turgere, in parte comprehensa vehementer, & cor vltra modum distendi purpureum colorem contrahere vsque ad liuorem & taudem opprimi sanguine, sic vt suffocatum iri credas: soluto vero vinculo rursus ad naturalem constitutionem in colore magnitudine pulsu redire.
    Ecce iam, duo sunt genera mortis, extinctio ob defectum & suffocatio ob copiam, hic ad oculos vtriusque exemplum habere licet, & dictam veritatem autopsia in corde confirmare.


戞侾侾復傊恑傓

慜彂偒偲峑掶忋偺拲婰偵栠傞