CAPVT XI.
Secundum suppositum confirmatur.
SEcundum confirmandum, a nobis, quo clarius intuentibus appareat, annotanda sunt experimenta quaedam, ex quibus patet sanguinem in quodcunque membrum per arterias ingredi, & per venas remeare, & arterias vasa esse differentia sanguinem a corde, & venas vasa, & vias esse regrediendi sanguinis ad cor ipsum. Et quo in membris, & extremitatibus sanguis vel per Anastomosin immediate, vel mediate per carnis porositates, vel vtroque modo transire ab arteriis in venas, sicutante in corde & thorace e venis in arterias: vnde in circuitu moueri illinc huc, & hinc, illuc, e centro in extrema scilicet, & ab extremis rursus ad centrum manifestum fiat.
Postea quin etiam computatione facta similiter, manifestum ibidem erit, de copia, quae neque ab assumptis possit suppeditari, neque ad nutritionem necessario requiratur.
Simul etiam de ligaturis manifestum erit, & quare ligaturae attrahant, & quod neque calore, neque dolo e<dolore?'gt;, neque vi vacui, neque vlla ante hac cognita causa, & similiter ligaturae quam commoditatem & vsum afferre possint in medicina, & quomodo haemorrhagiam supprimunt, & prouocant, & qua de causa gangrenae & mortificationes me-
---p.49---
brorum inducunt, & sic in castratione animalium quorundam, & tumorum carnosorum & verrucarum exemptione vsui sunt.
Enim cero, quod nemo harum omnium causas & rationes recte assecutus sit, hinc factum est, vt omnes fere, ex antiquorum sententia, inmorbis curandis proponant, & consulant, ligaturas, pauci vero, recta earum administratione, curationibus suis aliquid adiumenti afferant.
Ligatura alia stricta est, alia mediocris.
Strictam ligaturam dico, cum ita arcte vndique constrictum membrum sit fascia, vel laqueo, vt vltra ipsam ligaturam nullibi arterias pulsare percipiatur, tali vtimur in membrorum excisione fluxui sanguinis prospicientes; & tali etiam vtuntur in castratione animalium, & tumorum ablatione, qua ligatura affluxu alimenti, & caloris omnino intercepto, tabescere, & emori testiculos, atque ingentes sarcoses, & post ea decidere, videmus.
Mediocrem vero dico ligaturam, quae vndique membrum comprimit, sed citra dolorem, & sic, vt vltra ligaturam aliquantulum arteriae pulsare sinat, qualis, attractione, & in sanguinis missione vsui est, nam licet supra cubitum fiat ligatura, tamen arterias in carpo aliquantulum pulsare tactu percipias, si recte in phlebotomia fiat ligatura.
Iam experimentum fiat in brachio hominis, vel adhibita fascia quali in sanguinis missione vtuntur; vel ipsius manus fortiore comprehensione, quod quidem commodius fit in macilento corpore, & cui venae sint ampliores, & quando (calefacto copore) calent extrema, & maior quantitas sanguinis in extremitatibus fuerit, & pulsus vehementiores: omnia enim ibi euidentiora apparebunt.
Facta itaque stricta ligatura quam arcte fieri potest vt quis eum ferat constringendo, obseruare licet primum. Quod vltra ligaturam videlicet versus manum, non pulsabit in carpo vel vspiam arteria. Deinde, immediate supra ligaturam incipit arteria, altius suam Diastolem habere, & magis, & altius, & vehementius pulsare, & propeipsam ligaturam, estu q.quodam intumescit, ac si fluxu interceptum, & transitum inhibitum perrumpere, & referare conaretur: magisque arteria, quampar<?> sit, ibi repleta apparet Denique manus suum colorem retinebit, & constitutionem, solum tractu temporis refrigerari aliquantulum incipiet, nihil vero attrahitur in eam.
Postquam per aliquod spatium permansit ista ligatura, derepente paululum soluatur in mediocrem, quali vt dixi in sanguinis missione vtuntur: obseruandum.
---p.50---
Manum totam statim colorari, & distendi, & eius venas tumidas, & varicosas fieri; spatio decem vel duodecim pulsationum illius arteriae, multo sanguine impulso, atq; impacto refertissimam manum cernes, & ab illa ligatura mediocri, multam copiam sanguinis affatim attractam esse, absque dolore, vel calore vel fuga vacui, vel vlla alia antehac commemorata causa.
Si quis diligenter in ipso illius solutionis momento prope ligaturam digitum ad arteriam iam pulsantem applicauerit, quasi subtus praeterlabentem sanguinem sentier<sentiet?>.
Ipse porro cuius in brachio fit experimentum ab ipsa solutione ligaturae strictae in mediocrem, plane calorem, & sanguinem, pulsu ingredientem, quasi semoto obstaculo, illico sentiet, & aliquid secundum ductum arteriarum, tanquam confestim inflatum, & sparsim per manum transmissum, percipiet, & continuo calefieri manum & distendi.
Quemadmodum in stricta ligatura, arteriae supra ligaturam distendantur, & pulsent, non infra: ita hac mediocri contra, venae infra ligaturam turgent, & renitentes fiunt, supra vero nequaquam & arteriae minores. Imo, si venas tumidas compresseris, (nisi valde fortiter) vix supra ligaturam, aut sanguinem diffundi aut venas distendi conspicies.
Ita ex his cuiuis diligentius obseruanti, facile est noscere, sanguine ingredi per arterias, ipsarum enim stricta ligatura nihil attrahitur, manus colorem seruat, nihil influit, neque fit distensio: ipsis vero paululum solutis (vt in mediocriligatura) vi & impulsu affatim sanguinem intus trudi, manum tumidam fieri manifestum est, vbi ipsae pulsant, scilicet, sanguis profluit, vt mediociriligatura in manu: vbi vero non, vt in stricta, nequaquam, nisi supra, ligaturam. Cum interim venis compressis, nihil per ipsas influete potest: cuius hoc est signum, quod infra ligaturam tumidiores multo sunt, quam supra, & quam dempta ligatura solent esse, & quod compressae, nihil superioribus suggerunt ita, quod ligatura impediat regressum sanguinis per venas, ad superiora easque infra ligaturam tumidas faciat permanere, clare patet.
Arteriae vero iusta de causa, non obstante<obstanre?> mediocriligatura, vi & impulsu cordis ab internis corporis partibus foras vltra ligaturam sanguinem trudunt, & ista est differentia strictae ligaturae a mediocri quod illa (stricta ligatura) non solum transitum sanguinis in venis, sed in ar-
---p.51---
teriis intercipiat: haec (quae mediocris) vim pulsificam, quo minus vltra ligaturam se exporrigat, ad extimasque corporis partes propellat, sanguinem non impediat.
Adeo vt sic ratiocinari liceat: mediocri ligatura cu<?> venas turgidas distetas esse, & manu plurimo sanguine impleri vidimus, vnde fit hoc?<?> autn<?> venas, aut per arterias, aut per coecas porositates, infra ligaturam sanguinis aduenit: e venis, non potest: per coecos ductus, minus: ergo per arterias secundum quod dictum, necesse est: per venas influere non posse, patet: cum non exprimi retro sanguinem contingat supra ligaturam nisi ablata<?> omni ligatura, quando subito omnes venas detumescere, & sese in superiores partes exonerare, manum dealbari, & sursum omne prius collectum & tumorem & sanguinem affatim euanescere videtur.
Amplius sentiet ipse, cui ita, post multum spatium ligatum corpus aut brachium erat, & manus tumidae pauloque frigidiores inde redditae, sentiet (in quam) de solutione mediocirs ligaturae, frigidum quid sursum vsque ad cubitum vsl axillas obrepere, vna scilicet cum reuertente sanguine, quem ego frigidi sanguinis recursum (post sanguinis missionem) ad cor vsque (soluto vinculo) in causa fuisse lipothmiae arbitrarer, quae etiam robustis aliquando superuenire vidimus, & maxime a solutione ligaturae, quod vulgo dicunt a conuersione sanguinis.
Praeterea, cum statim, a solutione strictae ligaturae in mediocrem immissionem sanguinis per arterias, continuo venas intumescere videmus infra ligaturam comprehensas, non autem arterias; Signum est & sanguinem ab arteriis in venas & non contra permeare, & aut anastomosin vasorum esse, aut prositates carnis, & partium solidarum peruias sanguini esse. Item signum est venas plurimas inter se se commnicare, quod in ligatura mediocri (supra cubitum facta) multae attolluntur simul & turgent: ex vna autem venula scalpello, exitu sanguini dato, omnes statim detumescunt & in illam vnam sese exonerantes subsidunt simul pene omnes.
Hinc vnusquisque potest causa attractionis, quae fit per ligaturas, & forsan omnis fluxionis cognoscere, videlicet (queadmodum in manu, per istam ligaturam, quam dico mediocrem) compressae sunt venae & sanguis exire non potest. Ita cum per arterias vi (scilicet cordis) impingitur, non potens exire inde vt repleatur, distendatur pars necesse est.
---p.52---
Alias enim qui fieri potest? Calor & dolor, & vis vacui attrahunt quidem, sed vt impleatur tantum pars, non vt distendatur aut tumefiat vltra naturalem constitutionem, & ob infractum, & arcte impactum vi sanguinem tam violenter, tam subito opprimatur, vt caro continui solutionem pati, & casa disrumpi cernantur, nusquam hoc aut calore, aut dolore, aut vi vacui fieri posse, credibile, aut demonstrabile est.
Insuper & ligatura, contingit, attractionem fieri, absque omni dolore, colore aut illa vi vacui. Quod si a dolore aliquo accideret sanguinem attrahi, quo modo ad cubitum, ligato brachio, infra ligatura intumescunt, & manus, & digit & venae varicosae? cum propter l gaturae<ligaturae?> compressionem eo peruenire sanguis per venas non potest; atque quare supra ligaturam, neque tumoris, aut repletionis signum, neque venarum turgescentiae, neque omnino attractionis, aut affluxus vestigium appareat.
Sed attractionis infra ligaturam, & tumesactinis vltra naturae modum, in manu, & digitis, haec causa manifesta; nempe, quod sanguis cu umpetu, & affatim ingrediatur, exire vero nequeat. An illa vero omnis tumoris causa (vt estapud Auicen.) & omnis redundantiae opprimentis in parte? quia viae ingressus apertae, egressus clausae, vnde abundare, & in tumorem attolli necesse est.
An hinc etiam cintingat in tuberculis inflammatoriis, quod quovsque tumor incrementum capescit, & non sit in vltimo statu, sentitur eo loci pulsus plenus, praesertim calidioribus tumoribus in quibus incrementum derepente fieri solet, sed haec posterioris disquisitionis sunt, vti an etiam hinc contingat, quod in me ipso casu expertus sum. Ego e curru delapsus aliquando fronte percussus, quo loco arteriae ramulus a temporibus prorepit, statim ab ipsa percussione, spatio fere viginti pulsationum tumorem oui magnitudine, absque vel calore vel multo dolore, passus<paslus?> sum, propter videlicet arteriae vicinitatem, in locum contusum: sanguis affatim magis velocius impingebatur.
Hinc vero apparet, qua de causa in phlebotomia, quando lingius prosilire & maiori impetu exire volumus, supra sectionem ligamus, no infra; quod si per venas inde efflueret tanta copia a partibus superioribus, ligatura illa nan modo non adiuuaret sed impediret, & enim inferius ligandum verisimilius erat, quo sanguis inhibitus vberius exeat, si ex partibus superioribus eo per venas descendens per venas emanaret: sed cum aliunde per arterias impellitur in venas inferiores, in quibus
---p.53---
regressus per ligaturam praepeditur, venae turgent, & distentae ipsum maiori impetu per orificium elidere & longius eiicere possunt, soluta vero ligatura, viaque regressus aperta ecce non amplius, nisi guttatim decidit, & quod omnes norunt, si vel vin culum solueris in administranda phlebotomia vel infra ligaueris vel stricta nimis ligatura, mebrum constrinxeris, tum sanguis absque impetu exit; Quia scilicet via ingressus & influxus sanguinis per arterias intercep<?> a<?> sit. Stricta illa ligatura arteriaru, aut regressus liberior datur per venas, ligatura soluta.