CAPVT XII.
Esse sanguinis circuitum ex secundo supposito
confirmato.

HAec cum ita sint, constat confirmatum iri etiam aliud, quod antea per cor continuo sanguinem transire dicebam: videmus enim ab arteriis sanguinem in venas dimanare, non e venis in arterias: videmus insuper vel pene totam massam sanguinis exhauriri posse ab ipso brachio (idque vna vena cuticulari scalpello aperta, si fiat ligatura deces) videmus praeterea, ita impetuose & affatim effundi, vt non solum breui & cito euacuari qui ante sectionem in brachio intra ligaturam comprehensus erat sanguis, sed ex toto brachio & toto corpore tam arteriis quam venis.
    Quare confiteri necesse est, primo vi & impetu suppeditari, & quod vi impingatur intra ligaturam; vi enim & impulsu exit: & proinde a cordis pulsu & robore, vis enim & impulsio; sanguinis solum a corde.
    Deinde a corde prouenire hunc fluxum, & per cor transitu facto e venis magnis hac effluere, similiter confiteri necesse, cum intra ligaturam per arterias ingreditur non per venas, & arteriae nusquam sanguinem e venis recipiunt nisi e sinistro ventriculo cordis.
    Neque omnino aliter ex vna vena (facta supra ligatura) tantam copiam exhaurire vllo modo potuisset, presertim tam impetuose, affatim, tam facile, tam subito, nisi a corde, vi, & impulsu consecutio fiat hoc dicto modo.
    Et si haec ita sint: hinc praeterea de copia computationem facere, & de circulari motu sanguinis argumentari apertissime possumus. Si etenim<?> in phlebotomia (oe quo solet prorumpere effusione & impetu) si

---p.54---

quis per semihoram prouenire sineret, nulli dubium, quin maxima (ipsius sanguinis) parte exhausta, lypothymia & syncope aduentarent, & non solum arteriae, sed & venae magnae pene inanitae forent. Transire ergo rationabile est, semihorae illo spatio tantundem e vena magna per cor in aortam. Vlterius si quot vnciae per vnum brachium perfluant: vel quot in 20. vel 30. pulsationibus intra mediocrem ligaturam trudantur sanguinis, supputares; daret profecto existimandi copiam, quantum per aliud brachium interea per vtrumque crus, per collum vtrinque, & per alias omnes arterias, & venas corporis interim pertranseat; quibus sanguinem suggerere debet, idque e venis necessarium est, circuitum fieri; cum nec suppeditari ab assumptis poffit, & longe puls est, quam partium nutritioni congruens erat.
    Amplius obseruandum, quod in administranda phlebotomia, quadoque contingit hanc veritatem confirmasse. Nam recte bra hiu<brachiu?> quanquam ligaueris, & scalpello debito modo dissecueris, aptari orificiis, & omnibus rite administratis, tamen si timor, aut ex quauis alia causa, aut animi pathemate, lipopsychia adueniat, & cor languidius pulsat, nullo modo sanguis exibit, nisi guttatim: praesertim si ligatura strictior paulo facta sit. ratio est, quia compressam arteriam languidior pulsus & impellens vis infirmior recludere, & sanguinem intra ligaturam trudere non valet: imo per pulmones deducere, aut e venis in arterias copiose transferre, eneruatum & languidum cor non potest. Sic eodem modo, & eisdem de causis contingit, & mulierum menstrua, & omnem haemorrhagiam sedari. Ex contrariis etiam hoc patet; quoniam redintegrato animo, amoto metu, cum ad se redeunt, iam adaucto robore pulsificante; arterias statim vehementius pulsare etiam in parte ligata, in carpo moueri, & sanguinem per orificium longius prosilire, continuo ductu videbis.


戞侾俁復傊恑傓

慜彂偒偲峑掶忋偺拲婰偵栠傞