CAPVT XVI.
Sanguinis circuitus ex consequentibus probatur.
SVnt insuper problemata, ex hac veritate supposita, tanquam consequentia, quae ad fidem faciendam, veluti a posteriore non sunt inu-
---p.61---
tilia, & quae cum aliis multa ambiguitate & obscuritate inuoluta videantur esse: hinc & rationem & causas assignari facile patiantur.
Quemadmodum quae in contagione videmus, in itu venenato, & serpentum morsu, aut canis rabidi, in lue venerea, & huiusmodi quomodo illaesa particula contacta tamen totum habitum contingit vitiari (vti lues venerea illaesis aliquando genitalibus primo omnium vel Scapularum, vel capitis dolore, vel aliis Symptomatibus sese prodere solet) & vulnere facto a morsu canis rabidi, cutato, febrem tamen, aut reliqua horrenda Symptomata superuenisse expertisumus. Quoniam primum, in particulam impressum contagium, vna cum reuertente sanguine ad cor fertur; & inde totum corpus postea inquinare posse hinc patet<?>: In tertiana febri, morbifica causa principio cor petens, circa cor & pulmones immoratur, & anhelosos, suspitiosos, ignauos facit, quia principium aggrauatur vitale & sanguis in pulmones impingitur, incrassatur, non transit (hoc ego ex dissectione illorum qui in principio accessionis mortui sunt, expertus loquor) quando semper pulsus frequentes parui, & quandoque inordinati sunt; adaucto vero calore, attenuatione facta materiae, apertis viis, & transitu facto incalescere vniuersum corpus, pulsus maiores fieri vehementiores, & fit paroxysmus febrilis: dum calor, scilicet, praeternaturalis accensus in corde, inde intotum corpus per arterias diffunditur, vna cum materia morbifica; quae eo modo a natura exuperatur, & dissoluitur.
Cur etiam exterius applicata medicamenta vires intro exercent suas, ac si intro sumpta essent, hinc constet (Colocynthis & Aloe ventrem soluunt, Canihatides<?> vrinas mouent, Allium plantis pedum alligatum expectorat, & cordi alia roborat, & huius generis infinita) venas per orificia ab exterius admotis, absorbere aliquid & intro cu sanguine deferre (non alio modo, quam illae in mesenterio, ex intestinis Chelum exugunt & ad iecur vna cum sanguine apportant) non irrationalibe est forsan dicere.
In mesenterio etenim sanguis, per arterias Celiacas mesentericam superiorem & inferiorem, ingressus; ad intestina progreditur: a quibus vna cum Chylo in venas attracto per illarum venarum frequentissimas ramificationes in portum iecoris reuertitur, & per ipsum in venam cauam sic contingit, vt sanguis in his venis eodem sit imbutus & colore & consistenti, qua in reliquis, contra quam plures opinantur: nec duos contrarios motus in omni Capillari propagine Chyli sursum , sanguinis
---p.62---
deorsum incouenienter fieri improbabiliter existimare necesse est. Sed an non summa naturae prouidentia hoc fit; si enim Chylus cum sanguine, crudus cum conconto, aequis portionibus confunderetur, non concontio transmutatio & sanguificatio exinde proueniret, sed magis (cu inuicem actiua & passiua sint) ex alteratorum vnione mistio, & mediu quid, vt in perfusione vini cum aqua & oxicrato; iam vero quando multo cum praeterlabente sanguine exigua portio Chyli hoc modo admista sit, & quasi nulla notabili proportione, contingit illud facilius (quod ait Aristoteles) cum vna gutta aquae addita vini dolio, aut e contra, totum non mistum, sed idem qui in reliquis venis sanguis & colore, & consistentia ad sensum apparet. In quo tamen quia Chyli quid da inconcoctu (licet insensibiliter) inest. Natura iecur apposuit, in cuius maeandris moras trahat & pleniorem transmutationem acquirat, ne praemature crudum ad cor perueniens, vitae principium obrueret. Hinc in Embryone pene nullus vsus iecoris, vnde vena vmbilicalis iecur manifeste integra pertransit & a porta iecoris extat foramen vel anaestomosis, vt sanguis regrediens ab intestinis foetus; non per iecur, sed in dictam vmbilicalem transiens, cor (vna cum materno sanguine & reuertente a placenta vteri) petat, vnde etiam in prima foetus conformatione iecur posterius fieri contingit, & nos etiam in foetu humano obseruauimus perfecte delineata omnia membra, imo genitalia distincta, nondumtamen<?> iecoris posita pene rudimenta. Et sane quousque membra (vt vel cor ipsum in initio) alba omnia apparent, & praeterquam in venis nequidquiam ruboris contineant, nihil praeter rudem quasi extra venati sanguinis collectionem loco iecoris videbis, quam contusionem quan dam vel raptam venam existimares.
Sed in ouo duo quasi vasa vmbilicalia, vnum ab albumine integrum pertransiens iecur & ad cor recte tendens, alterum a luteo in vena portam desinens: quippe contingit iu ouo pullum primum ex albumine tantum formari & nutriri, a luteo vero post perfectionem & exclusione (nam & intra intestina in ventre pulli contentum post multos dies ab exclusione potest luteum reperiri, & respondet luteum nutrimento lactis caeterorum animalium. sed haec conuenientius in obseruationib. circa foetus formationem, vbi huius generis possunt esse problemata plurima, cur hoc prius factum aut perfectum sit, illud cur posterius? &
---p.63---
de principatu membrorum, quaenam particula alterius causa sit? & circa cor plurima, vti cur primum (vt Arist. de partibus animal. 3) consistens factam sit? & habere videtur in se vitam, motum, & sensum, antequam quidquam reliqui corporis perfectum sit? Et similiter de sanguine quare antea omnia? & qualiter principiu vitae & animalis habeaet, & moueri atq; huc illuc impelli desiderat? cuius causa cor factu fuisse videretur.
Eode modo in pulsuum speculatione, cur isti videlicet lethales aut eontra & in omnibus generibus ipsorum causas & praesagia contemplando, quid isti significent, quod illud, & quare?
Similiter in Crisibus & expurgationibus naturae, in nutritione, praesertim distributione al menti similiter & omnifluxione.
Denique in omni parte medicinae, Physiologica, Pathologica, Semiotica, Therapeutica, cum quot problemata determinari possunt ex hac data veritate & luce, quanta dubia solui, quot obscura dilucidari, animo mecum reputo: campum inuenio spatiosissimum, vbi longius percurre & latius expatiari adeo possim, vt non solum in volumen excresceret praeter institutum meum, hoc opus. Sed mihi forsan vita ad finem faciendum deficeret.
Hoc itaq; loco (sequente videl. capitulo) solumodo, quae in administranda Anatome circa fabricam cordis & arteriarum comparent, ad suos vsus & causas veras referre enitar, vt sicut quo cunque me conuertam, plurima, quae ex hac veritate lucem recipiant, & hanc vicissim illustriorem reddant, reperiuntur. Ita Anatomicis argumentis firmatam & exornatam p ae<prae?> caeteris velim.
Est vnum quod licet inter obseruationes nostras de lienis vsu locum habere deberet, tamen hic quoq; obiter annotare non erit impertines. A Ramo splenico in pancreate deducto, e parte superiore venae oriutur coronalis, postica, gustrica, & Gastroepiploica que omnes plurimis surculis & ramificationibus in ventriculum (veluti meseraicae in intestina) disseminantur. Similiter a parte inferiori illius spelenici deorsum in colon & longanonem vsq; deducitur vena Haemorrhoidalis. per has venam vtrinq; sanguis regrediens, & succu crudiorem sucu hinc a ventriculo, aqueum, tenuem non du perfecta Chilificatione; illinc crassum & terrestriorem, tanqua e fecibus, reportans in hoc ramo splenico, cotrarioru pmistione couenienter atteperatur, & ambos hoc succos difficilioris coctionis (pp cotrarios tame in dispositiones) natura permiscedo & multa copla calidioris sanguinis, a liene vberrime (pp multitudine arte-
---p.64---
riarum) scaturientis, super infusa; praeparatos magis ad iecoris portus adducit, & defectum vtrorumque extremorum tali venarum fabrica supplet & compensat.